monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6 > 6 > 37 > 44 > 135 > 25 > 33 > bmv294.39 > 137 > 110 > 18 > 31 > 85
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXIV <<<     >>> in Psalmum LXXXVI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXV

1 Oratio David.
2 Oratio nomen homonymum est, cuius etymologia est oris ratio; quae quando inter humana iudicia dicitur, a disertis artificiosa nimis [mss. A., F., animi] subtilitate componitur; quando Deo funditur simplici atque humili supplicatione profertur. Sed haec humilitas atque puritas deprecationis sancto Verbo sic convenit; si duas naturas in Christo Domino (ut mater docet Ecclesia) confiteamur perfectas atque verissimas, id est, Dei et hominis. Tunc enim veracium verborum nulla contrarietate turbabimur, si sanctis proprietatibus apta reddamus. Nam si vis nosse potentiam Deitatis eius, audi Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 1]. Et si vis infirmitatem hominis cognoscere, audi Paulum apostolum dicentem: In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis [Philip. II, 7, 8]. Et ideo quando a parte humanitatis suae loquitur, Divinitatis [ed., humilitatis] fragilitas non putetur [mss. A., F., Divinitati fragilitas non imputetur]; quia sic humana extulit, ut nullatenus divina minuerit. Idem ergo atque unus Dominus Christus oratur, quia Filius Patris est: orat, quia Filius hominis est. Inde Creator, hinc creatus; inde Dominus, hinc servus; hinc mortalitatis nostrae particeps, inde mortis ipsius interemptor. Hinc est quod per libros divinos aptissimis locis duas operationes suas semper ostendit. Quod si haec, devotus lector, fideli mente servaveris, omnia veraciter tibi constare posse cognosces. Illud praeterea debemus agnoscere firmoque animo continere, quod oratio quando a Domino Christo funditur, institutio est sancta fidelium, forma bonorum, sincerae humilitatis exemplum; cum a subiectis agitur, satisfactio delictorum, confessio criminum, lavacra culparum. Ibi magisterium est docentis; hic abolitio postulatur erroris. Nam sic innocens oravit, quemadmodum et crucem sine aliqua culpa sustinuit. Lazarum ploravit, ut nobis proximi ostenderet charitatem. Persecutores fugit, ut nobis audaciam inconsultae temeritatis auferret. Haec enim et his similia providus Doctor effecit, quatenus et veritatem sanctae incarnationis ostenderet, et futuris Manichaeis caeterisque talibus obviaret. David autem quod positum est, Dominum significat Salvatorem; sive quia interpretatio eius (ut saepe dictum est) manufortis ac desiderabilis habetur; sive quia ex eius generatione descendit; humanitate enim eius est filius, divinitate Dominus et Creator. Quod si hoc gubernaculum imprudens nauta reliqueris, in asperrimas cautes navim tuae fidei sine dubitatione confringes. Et nota quod hic psalmus secundus est, qui orationis titulo praenotatur.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum psalmum orat Dominus Christus, in prima sectione dicens quae ipsi tantum probantur aptari. Secunda pro membris suis, quorum ipse caput est, humilius deprecatur. Tertia ex sua iterum persona reloquitur, quod ad eum specialiter intelligas pertinere. Sed haec omnia unus atque idem Deus homo loquitur Christus.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Inclina, Domine, aurem tuam ad me, et exaudi me, quoniam egenus et pauper sum ego. Ex forma servi (sicut praefati sumus) Christus omnipotenti supplicat Patri, ut eius exaudiatur oratio. Nam quod dicit: Inclina, ostendit quia se ad ipsum extendere non poterat humana conditio, nisi ipse suam Maiestatem piissimus inclinaret. Aurem enim dicit, non istam corpoream, sed auditum illum spiritualem, quo petentium vota cognoscit. Nam per tropologiam talia de Deo dici, frequenti expositione iam nota sunt. Exaudi autem me, significat, ut mea desideria compleantur; quatenus resurrectione ego quoque salvus fiam, cuius morte mundum constat esse salvandum. Dicendo enim egenum se esse et pauperem, conditionem, quam susceperat humanitatis, ostendit, quae ex se nihil habere potest, nisi quod largitate Divinitatis acceperit. Audiant egeni et pauperes, suosque animos tali gloria consolentur, quando rerum Dominus hoc de se dicit, quod pusillanimes frequenter applicandum putant esse miseriis. Sed nec illos excludit, qui in divitiis suis pura Domino mente famulantur; egenus enim et pauper Dei est, quisquis meruerit mundi istius perversitate vacuari.
7 (Vers. 2.) Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Potenter exsequitur qui sit egenus et pauper, scilicet Dominus Christus, qui se veraciter sanctum dicit, quia mundi istius illecebras coelestis vitae conversatione calcavit. Audiant Apollinaristae habere animam Dominum Christum, et perfecti hominis sumpsisse naturam; quia non poterat non habere eam, ad quam specialiter probatus est venisse salvandam. Nemo enim liberat quod de pervasoris potestate non eripit; etsi non sit apud defensorem quod vindicat, captivitatis susceptae conditio perseverat. Et respice quam salutaris nobis forma proposita est. Ille qui se veraciter dixerat esse sanctum, et a mundi illecebris alienum, salvum se a Divinitate fieri deprecatur, ut nos instrueret salutem non esse in humanis viribus constitutam, sicut et propheta Ieremias dicit: Maledictus homo qui spem suam ponit in homine, et a Deo recedit cor eius [Ierem. XVII, 5], etc.
8 (Vers. 3.) Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die. Unus atque idem Deus et homo Christus Iesus misericordiam petit, qui misericordiam donat; docens perseverantia deprecationis pietatem Domini modis omnibus impetrandam; sicut ipse in Evangelio docet: Bonum est orare, et non deficere [Luc. XVIII, 1]. Audiant hunc locum, qui poenitentiam agere in vitae suae termino prava voluntate desperant, et se ad excusandas excusationes impia voluntate convertunt, cum in evangelica lectione cognoscant latroni affixo iam cruci momentanea celeritate subventum; et caetera similia, quae textus Scripturae divinae ad spem nutriendam mortalium mirabili benignitate concedit. Semper supplicare nos decet, qui frequenti culpa delinquimus. Inaestimabile malum est ipsos homines spem sibi saluberrimam tollere, cum divina clementia sine cessatione nos sibi iubeat supplicare. Petamus hoc et aetate florida, petamus in iuventute positi, petamus et in occidua senectute perducti. Nunquam cessare debet a precibus, qui punienda pravitate peccavit; ne dum tempus supplicationis quaerimus, misericordiam Domini nobis tali persuasione tollamus. Nam cum dicitur, tota die, totius vitae tempus ostenditur, ut per multa tempora annorumque curricula quasi unius diei continuus clamor esse monstretur. Magna siquidem voce ille clamat ad Dominum, qui quamvis lingua taceat, bonis tamen operibus perseveranter exclamat.
9 (Vers. 4.) Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, levavi animam meam. Iucundari petit animam suam fons hilaritatis et origo laetitiae, ab illa scilicet parte qua servus est. Servum se enim merito dixit, quoniam ex Maria Virgine natus est, quae se profitetur ancillam. Nam dum ei angelus ex ipsa nasciturum Christum Dominum nuntiaret, illa respondit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum [Luc. I, 38]; sicut et in alio psalmo dicit: Ego servus tuus, et filius ancillae tuae [Psal. CXV, 16]. Laetificari ergo petit animam suam, quia non eam deorsum inclinavit ad terram, sed levavit semper ad Dominum, ubi est vera laetitia, et sine fine securitas. Sic caput Ecclesiae referens gesta propria, membris caeteris donavit exempla.
10 (Vers. 5.) Quoniam tu, Domine, suavis ac mitis es; et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te. Non substantialiter, quod nulla potest creatura comprehendere, sed per quintam speciem definitionis, quae Graece dicitur κατὰ τὴν λέξιν, pulcherrime nobis ostenditur quid sit Deus. Suavis, quia post amaritudinem huius mundi dulcis est ad se recurrentibus. Mitis, quia diu sustinet peccatores. Copiosus in misericordia, quia licet sint nostra numerosa peccata, multo abundantior est pietas, quae tot relaxat offensas. Restat ut ei iugiter supplicemus, quando eum audivimus omnibus invocantibus se non negare praesidium.
11 Vers. 6. Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meae. Intueamur quam convenienter orationis istius ordo decurrat. Prius enim fuit ut vox supplicationis ascenderet, ac deinde rogatus audiret. Percipe vero cum dicitur, non aliquid suscipi transitorie postulatur; sed in illis [ed., illius] maiestatis sinibus mavult recondi, quemadmodum per aures ab homine memoriae probatur infigi. Additum est, intende voci deprecationis meae, ut intentus animus aperiret auditum. Quod totum per allegoriam dicitur, ut potentia Divinitatis per humanas consuetudines intimetur.
12 (Vers. 7.) In die tribulationis meae clamavi ad te; quoniam exaudisti me. Cum superius dixerit: Clamavi ad te tota die; hic quoddam facere videtur magnae petitionis augmentum, dicendo: In die tribulationis meae clamavi ad te. Nam licet a sanctis viris iugiter Domino supplicetur, in tempore tamen tribulationis enixius petitur, quando subvenire necessarie postulatur. Considerandus est autem hic modus locutionis, qui in Scripturis divinis frequentissime reperitur, ut ideo se dicat clamasse, quoniam exauditus est, dum clamor praecedat, ut Deus possit audire. Quae figura dicitur anastrophe, id est perversio, quae fit quoties aut sensus aut verba pro aliquo decore vertuntur.
13 (Vers. 8.) Non est similis tibi in diis, Domine; et non est secundum opera tua. Magna laus brevi definitione conclusa est. Dicendo enim: Non est similis tibi in diis, idola significat paganorum, quae adhuc in mundo nefanda devotione colebantur; sicut et alibi dicit: Quoniam omnes dii gentium daemonia [Psal. XCV, 5]. Potest hoc et ad homines aptari, qui dii vocati sunt. Sed inspice quia non dicitur quid sit Deus, sed ei similis abnegatur. Quae species definitionis Graece dicitur κατ᾽ ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου, Latine per privantiam contrarii eius quod definitur. Addidit quoque, et non est secundum opera tua, id est similis. Et hoc quoque comma sub illa, quam superius dixit, definitione complexus est. Quis enim (ut ille fecit) coelum terramque vel omnia quae in eis sunt, momentanea possit celeritate perficere, aut eorum existentias continere?
14 (Vers. 9.) Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et honorificabunt nomen tuum. Cum adhuc sola esset gens Iudaica quae unum Deum colere videbatur, praedicit omnes gentes, quae idolis tenebantur obnoxiae, ad culturam eius esse venturas; quia Patrem vere colit qui honorat et Dominum Christum: errorem eorum omnino destruens qui putant per universum mundum religionem Domini non esse diffusam. Dicendo enim: Omnes gentes quascunque fecisti, absolute probat universitatem; quia nulla gens existit, nisi quam ipse plasmavit, sicut alibi dicit: Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt [Psal. CXLV, 6]. Addidit quoque, et honorificabunt nomen tuum. Cum Deo dicitur, et honorificabunt nomen tuum, figuraliter significat honorabuntur devoti ex nomine tuo, quia cultus hominum non facit honorabilem Deum, quem constat bonorum omnium proculdubio largitorem.
15 (Vers. 10.) Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus. Hymnum Deitatis, quem superius inchoavit, istius versus fine conclusit. Nam et diabolus magnum se putavit, quando dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo [Isai. XIV, 13, 14]; et superbi hodieque cunctis se aestimant grandiores. Sed magnus dici vere non potest, nisi Deus solus, cuius potestati nullatenus valet aliquid comparari, qui nulla mutabilitate convertitur, sed semper in naturae suae gloria perseverat. Addidit, et faciens mirabilia: tu es Deus solus. Cum legamus et magos Pharaonis miracula diversa fecisse, hic dicitur quod ipse solus miracula possit efficere. Veriloquum dictum, si qualitatem rei verbi ipsius veritate pensemus. Illa enim vere nequeunt dici miracula, quae ad nullam utilitatem simulata deceptis oculis blandiuntur. Solus enim dictum est, quia sancta Trinitas unus est Deus, personis tantum distincta, non naturae discretione separata; sicut et alibi dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est [Deuter. VI, 4]; sic et Isaias dicit: Quoniam iustus es, et non est Deus praeter te [Isai. XLV, 21].
16 (Vers. 11.) Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua: laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum. Oratione decursa, et laude Divinitatis competenter impleta, venit ad secundam sectionem, in qua pro membris suis orat, ut eis Dominus profutura concedat. Dum dicit: Deduc me, Domine, in via tua, adhuc ibi non fuisse monstratur; et hoc Domino Christo non potest convenire, cum ipse dicat: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Sed hoc magis congruenter accipitur a parte fidelium, quorum caput est Dominus: qui nisi deducantur in viam, id est in Christum, in veritate videlicet ambulare non possunt. Sequitur, laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum. Quid sit timor Domini mirabili ordine declaratur. Nam in timore isto mundano praecedit prius causa periculi, aut alicuius angustiae; in timore autem Domini praemittitur laetitia cordis, ut aliquis ad eius timoris dulcedinem venire mereatur. Et revera talem decet habere introitum, quem ad salutem suam humanitas sentit indultum. Hunc iudicem qui formidaverit reus est, illum qui timuerit sanctus est. Et ideo utraque miscenda sunt, ut et sub spe timeamus, et sub timore laetemur, sicut in alio psalmo legitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore [Psal. II, 11].
17 (Vers. 12.) Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et honorificabo nomen tuum in aeternum. Hoc competenter de omni dicitur Christiano, quia illa est vera confessio, quae toto promitur mentis arcano, sicut et lex docet: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua [Deuter. VI, 5]. Sed et ille ex toto corde confitetur, qui totam spem suam ponit in Domino; nec in caducis saeculi solatiis praesumit, cum se ad Dominum universa mentis integritate transtulerit. Nam quod addidit, in aeternum, illud significat, quoniam inter sanctos eius laudes Domino iugiter personabit, dum in illa beatitudine praemia promissa receperit.
18 (Vers. 13.) Quoniam misericordia tua magna est super me, et eripuisti animam meam ex inferno inferiori. Et confessio laudis offertur, et misericordiae causa subiungitur. Dicendo enim: Quoniam magna est misericordia tua super me, beneficium magnum nescio quod edicit. Subiungendo autem, eripuisti animam meam es inferno inferiori, causa beneficii declaratur. Sed consideremus quia cum dicat infernum inferiorem, infernum demonstrat esse superius. Argumenta talia in topicis dicuntur coniugata, quae orta ab uno nomine, varie commutantur, ut hic positum est, infernum inferius. Infernum vero non irrationabiliter forsitan arbitramur esse sub terris, cum in Veteri Testamento de Dathan et Abiron legatur: Aperuit se terra, et deglutivit eos, et vivi descenderunt ad inferos. Sed quo itinere illuc animae transferantur, quoniam in auctoritate divina non legitur, habemus incertum. Infernum autem habere inferiorem partem Evangelii locus ille testatur [Luc. XVI, 23], qui dicit, cum impium divitem ultrix flamma torqueret, levasse oculos suos, et in sinu Abrahae vidisse Lazarum. Unde apparet utrosque apud inferos fuisse, ut se videre valuissent, et illum ex inferiore loco ad superiora oculos elevasse. Sed licet utrique apud inferos esse viderentur, pro meritorum tamen discretione superiorem locum sanctis, inferiorem peccatoribus doctor Augustinus aestimat esse deputandum. Unde nunc gratias agens fidelis populus, dicit animam suam ab inferno inferiori, id est poenali, esse liberatam.
19 (Vers. 14.) Deus, iniusti insurrexerunt super me, et synagoga potentium inquisierunt animam meam: et non proposuerunt te ante conspectum suum. Venit ad tertiam sectionem, ubi passionis suae mysterium et gloriam resurrectionis exponit. Loquitur enim Deus homo ex forma servi per id quod de Maria Virgine natus est. Cum dicit iniustos, significat Iudaeos, qui ei reddiderunt mala pro bonis. Quod autem ait, super me, ut reum scilicet dicerent innocentem, regemque suum plebs insana trucidaret. Synagoga vero potentium, congregatio superborum est, quae belluino fremitu, et dolosa machinatione consilii iustitiam abiicientes, animam eius adimere quaesierunt. Addidit quod sceleratis solet semper mentibus provenire: Quia non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Nam quicunque facinus perpetrat, Deum ante conspectum suum omnimodis non proponit, quoniam si illum credat praesentem, protinus a cogitato facinore revocatur.
20 (Vers. 15.) Et tu, Domine Deus miserator et misericors, patiens et multum misericors, et verax. Per singula verba laudis, maiestas paterna definitur. Quae species duodecima definitionis est, quam Graeci κατ᾽ ἔπαινον, Latini per laudem dicunt. Miserator enim est, quia singulis rebus misericordiam facit. Misericors, quia semper pia est ipsa natura Deitatis. Patiens, quia peccatores sustinet, et ad votum conversionis invitat. Sequitur, et multum misericors. Quod ideo tale verbum adiecit, quia imbecillitas nostra ipsam plus semper accipit, cum eam frequenti remissione promeretur. Intulit, et verax, quia nescit promissa sua aliqua imbecillitate subducere. Quod tamen de Patre sic dicitur, ut totum inesse et in Filio, et in Spiritu sancto sentiamus.
21 (Vers. 16.) Respice in me et miserere mei, da potestatem puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae. Misericordem Patrem, et patientem, et veracem, a parte qua passus est Filius rogat, ut respiciat in eum, et celerrima illi resurrectione subveniat. Sic enim misertus est, ut in ipso illam naturam mortalem in gloriam resurrectionis et aeternitatis eveheret; quod tamen sic a Patre postulat fieri, ut a se factum esse declaret. In Evangelio quippe sic ait: Solvite templum hoc, et in triduo aedificabo illud [Ioan. II, 19]. Quod ne aliter potuisset intelligi, evangelista subsequitur: Hoc autem dicebat de templo corporis sui [Ibid. 21]. Sequitur, da potestatem puero tuo; illam scilicet quam ipse testatur: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio [Ioan. V, 22]. Puer autem in Scripturis sacris propter innocentiam mentis saepe ponitur Christus, ut Isaias dicit: Quoniam puer natus est nobis, et Filius datus est nobis [Isa. IX, 6]. Et iterum: Ecce puer meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea [Isa. XLII, 1]. Addidit, et salvum fac filium ancillae tuae; ancillae utique, quia de Maria semper virgine erat veraciter et proprie nasciturus; quae (sicut superius diximus) angelo sibi partum annuntiante, Domini se profitetur ancillam.
22 (Vers. 17.) Fac mecum, Domne, signum in bono, ut videant qui me oderunt et confundantur: quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me. Signum dicitur ab eo quod ventura significet, et ex hoc quod videtur quiddam nos aliud sentire commoneat. Et ideo illum eventum Ionae (Ionae II, 1) possumus hic fortassis advertere, qui triduo in ventre ceti demoratus, ad similitudinem dominicae resurrectionis est in littore salvus evomitus. Nam et in Evangelio ita dictum est: Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae [Matth. XII, 39]. Vides ergo aliud esse negatum; sed hoc tantummodo compromissum. Possumus et hoc signum quod fieri postulavit, ad resurrectionem eius competenter aptare, maxime cum sequatur, in bono. Quid enim illo bono praestantius, quo virtus divina declarata, et spes credentium veraci pollicitatione firmata est? Sequitur, ut videant qui me oderunt et confundantur; Iudaei scilicet qui oderunt Christum, quos petit resurrectionis miraculum videre, ut eorum duritia se debeat immutare. Confundantur enim, ad bonum respicit; quoniam qui hic de suo malo confunditur, in meliorem partem sine dubitatione transfertur. In isto quippe saeculo si confundimur, emendamur; qui autem non fuerint confusi, in illa iudicatione damnabuntur. Adiecit, quoniam tu, Domine, adiuvisti me, et consolatus es me. Hic ordo verborum talis est: Ut videant qui me oderunt; quoniam tu, Domine, adiuvisti me, et consolatus es me. Et confundantur, scilicet quando me viderint esse gloriosum, quem illi despiciendum esse putaverunt. Adiuvisti, pertinet ad contradictionem altercantium et ad iniusta certamina Iudaeorum; in quibus illi semper veritatis testimonio superabantur. Consolatus es, ad persecutiones saevissimas insanorum, quas ille velut tempestatis impetum patientissime sustinebat.
23 Conclusio psalmi.
24 Consideremus Domini Salvatoris, a parte qua passus est, quam humilis ad Patrem fundatur oratio, qui omnimodis peccata non habuit, sed informans imbecillitatem nostram, eripi se ab huius saeculi periculis postulavit. Quapropter erubescat humana temeritas esse superba, quae se non dubitat ream. Christus pro inimicis oravit, mortem patienter excepit; et nos iniurias nostras ulcisci volumus, si detrahentium sermonibus appetamur. Det ipse patientiae munus, qui donavit exemplum; ut eius vestigia sequentes, mortiferos vitare valeamus errores.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXIV <<<     >>> in Psalmum LXXXVI
monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6 > 6 > 37 > 44 > 135 > 25 > 33 > bmv294.39 > 137 > 110 > 18 > 31 > 85